- VIA Sacra
- VIA SacraRomae fuit in regione 4. Historicorum Scriptis celebratissima, a qua etiam Regioni nomen. Dicta est, a foedere inter Romulum et Tatium Reges icto, non sine praevio sacrificiorum apparatu, ut patet ex Dionysio Halicarn. l. 2. Meminit L. Seneca, qui Viam sacram celeberrimum locum vocat, Consol. ad Marciam, c. 16. et ante eum Asconius Paedianus, Comment. in Orat. 2. contra Verrem. Totam velis intexit C. Caesar, ut et Forum, cui vicina erat, Plinius, l. 19. c. 1. in fin. ibique ipse Iulius Dictator habitavit, Sueton. in eo, c. 46. et, quod miratur Dempsterus omnes Urbis Topographos omisisse, signa foederis initi in ea extabant, tempore Servii Honorati, Regibus diversô itinere venientibus, Romulô a Palatio, Tatiô a Rostris, ad v. 641. l. 8. Aeneid. Illud vero non omittendum, quod Plinius Foro Rom. Ovidius Foro Caesaris eam facit contiguam, l. 3. Trist. El. 1. v. 27.Paruit, et ducens, haec sunt Fora Caesaris, inquit,Haec est a sacris quae Via nomen habet.In ea ipsa porro, aut non longe ab ea fuisse Xystos inambulationi idoneos, docere videtur Horatius, Serm. l. 1. Sat. 9. princ.Ibam forte Via sacra. -----Vide quoque Epod. Od. 4. v. 9. et Sext. Propertium, l. 2. El. 23. v. 25. Ibidem celebre emporium rerum venalium, rustieis in urbem commeantibus et fructus villicis conferentibus. Terentius Varo, de R. R. l. 1. c. 2. Huiusce inquam (Cu. Tremellii) pomaria summa sacra Via, ubi poma veneunt, contra auream imaginem. Et ob id frequentissimum ementium vendentiumque consessum, vocavit M. Tullius, Orat. pro Cn. Plancio. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 8. v. 100.Munera praecipue videat, quae miserit alter,Si tibi nil dederit, Sacra roganda Via est.Vide quoque Petronium, Catal. Properr. l. 2. El. 44. Alios. Atque eôdem itinere utebantur Sacerdotes Eidulium Sacrorum causâ conficiendorum, ut Verrius Flaccus habet, apud Festum Pompeium,vel, ut loquitur M. Varro, de L. L. l. 4. per eam sacra, quotquot mensibus ferebantur, in arcem, et per eam Augures ex arce profecti solebant inaugurare. Unde Sacrae cognomen ortum voluêre, nec displicet Dempstero sententia, licet certum sit, primam nominis imponendi rationem ac occasionem a sacro foedere defluxisse Idem Dem psterus primus observavit, Theodosium quoque Hisp. Augustum et filium eius Honorium in ea Via Habitâsse: ex Claudiavo, Panegyr. de 6. Honorii Cons. v. 603.Hinc te iam Patriis Laribus Via nomine verôSacra refert. ----- -----Nisi forte indicari quis contendat, sacrificium Diis Laribus a reduce Imperatore solutum intelligi, quorum aedem in Via sacra fuisse, praeter alios loquitur C. Iul. Solinus, Polyhist. c. 2. Verum huiusmodi sacrum ab eo Idolis falsisque Diis oblarum dici non potest, quum constet Christianae se addictisimum exhibuisse pietati, omnibusque quibus poterat edictis monstrosos Ethnicorum ritus sustulisse. Vide praefatum Dempster. ad Rosinum, l. 1. c. 13. ubi de XIV. Urbis regg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.